XVIII. Canis ululāns - podcast episode cover

XVIII. Canis ululāns

Feb 11, 20193 minEp. 18
--:--
--:--
Download Metacast podcast app
Listen to this episode in Metacast mobile app
Don't just listen to podcasts. Learn from them with transcripts, summaries, and chapters for every episode. Skim, search, and bookmark insights. Learn more

Episode description

Nox est. Vīlla Iūliī obscūra et quiēta est. Omnēs dormiunt. Parentēs in magnō cubiculō suō dormiunt. Uterque fīlius, Mārcus et Quīntus, in cubiculō suō parvō dormit. Soror eōrum Iūlia etiam in parvō cubiculō cubat, sed hāc nocte male dormit, quia caput eī dolet; puella vigilāns gallum canentem exspectat. Fenestra cubiculī clausa nōn est, āēr frīgidus cubiculum intrat. Puella per fenestram apertam nihil videt praeter caelum obscūrum, nam lūna et stēllae nūbibus operiuntur. Iūlia noctem obscūram timet, ea enim sōlem et caelum clārum amat, hortō et rosīs dēlectātur.

Tum per noctem obscūram et quiētam canis ululat: “Uhuhuhū!”

Iūlia canem ululāre audit et perterrita est: capillī horrent, cor palpitat, puella in lectō sē movēre nōn audet, et clāmat: “Mamma! Venī!”

Aemilia clāmōre fīliae excitātur et statim accurrit. “Quid est, mea fīlia?” interrogat, “Nōn dormīs? Adhūc nox est.”

Iūlia: “Nōn dormiō quod lupum timeō. Audī, mamma: lupus ululat. In hortō nostrō est lupus ferus!”

Aemilia canem rūrsus ululāre audit et “Nōn est lupus, Iūlia” inquit, “est canis tua Margarīta quae ululat. Num tū canem tuam timēs?”

Etiam Mārcus et Quīntus clāmōrem vōcēsque audiunt et cubiculum Iūliae intrant.

“Quid nōn dormītis?” interrogant, “Num iam tempus est ē lectō surgere?”

“Nōndum māne est” inquit māter, “Iūlia perterrita est quia putat canem ululantem esse lupum! Sed nunc vōs omnēs dormīte!”

Mārcus “Ō, quam stulta es, Iūlia!” inquit rīdēns.

“Tacē, Mārce!” inquit māter, “Adhūc tempus est dormīre. Audīmus ululantem canem, nōn gallum canentem.”

For the best experience, listen in Metacast app for iOS or Android