Fabellae Latinae - podcast cover

Fabellae Latinae

Dani Wrightdpwright.com
Readings from Fabellae Latinae, the free supplement to Hans H. Ørberg’s Lingua Latina per se Illustrata.
Last refreshed:
Follow this podcast in the Metacast mobile app to refresh it and see new episodes.
Download Metacast podcast app
Podcasts are better in Metacast mobile app
Don't just listen to podcasts. Learn from them with transcripts, summaries, and chapters for every episode. Skim, search, and bookmark insights. Learn more

Episodes

XXVII. Iānitor probus

Dōrippa, amīca Lȳdiae, sōla habitat Rōmae in domō apud Tiberim flūmen. Forēs domūs cūstōdit iānitor, cui nōmen est Sanniō. Dōrippa Lepidum amīcum habēbat, sed iam eum ē domō suā pepulit, quia eum falsum amīcum esse arbitrātur. Domum reversus Dōrippa iānitōrī “Sī Lepidus redit” inquit, “nōlī admittere eum! Virum illum improbum iam vidēre nōlō. Nōn mē, sed ancillam amat.” Vesperī Lepidus cum novīs flōribus redit atque iānuam pulsat clāmāns: “Heus, iānitor! Aperī iānuam! Lepidus sum. Veniō amīcam m...

Aug 19, 20193 minEp. 27

XXVI. Magister numerōs dictat

Magister Diodōrus, postquam discipulōs numerōs breviter scrībere docuit, sex numerōs iīs dictat: ‘quattuor’, ‘novem’, ‘quattuordecim’, ‘ūndēvīgintī’, ‘quadringenta’, ‘nōngenta’. Cūr magister ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’ dīcit, nōn ‘quadringentī’ et nōngentī’? Numerī quī in -genta dēsinunt sunt neutrum plūrālis. Quisque discipulus suō modō numerōs scrībit. Sextus sīc scrībit: IV, IX, XI, XIX, CD, CM; Titus sīc: IV, IX, XIV, XIX, XL, XC; Mārcus sīc: IIII, VIIII, XII...

Jul 22, 20195 minEp. 26

XXV. Gubernātor optimus

Mīciō mercātor cum fīliō suō Marīnō Graeciam petit. Mercēs suās magnō pretiō in Graeciā vēndere vult et illīc novās mercēs minōre pretiō emere, quās deinde in Italiā vēndet pretiō māiōre. Hōc modō mercātor prūdēns magnam pecūniam facere solet. Certē mercātor dīves est Mīciō. Dum nāvis ventō secundō per mare vehitur, Marīnus in puppī sedet et librum dē optimō gubernātōre, cui nōmen erat Palinūrus, legere cōnātur. At difficile est in puppī librum l...

Jul 08, 20195 minEp. 25

XXIV. Fīlius mercātōris

Mīciō est mercātor quī Ōstiae prope portum habitat. Vir dīves est, quī mercēs suās, quae ex terrīs aliēnīs advehuntur, magnō pretiō in Italiā vēndit. Fīlius Mīciōnis, cui nōmen est Marīnus, iam adulēscēns est septendecim annōrum. Marīnus puer apud magistrum suum optimus discipulus erat, quī nōn modo litterās et numerōs bene discēbat, sed etiam ipse per sē librōs legēbat. Mercātor sīc fīliō suō loquitur: “Ab hōc annō puer nōn es, Marīne. Volō tēcum loqu...

May 27, 20194 minEp. 24

XXIII. Dē novō īnfante

Aemilia, quae iam duōs fīliōs et ūnam fīliam habet, novum īnfantem exspectat. Illa alteram fīliam habēre vult, sed marītus eius Iūlius magis gaudēbit sī fīlium habēbit, quamquam dīcit ‘sē velle fīliam habēre.’ Herī Iūlius nesciēbat uxōrem suam novum īnfantem exspectāre, quamquam vidēbat eam minus gracilem esse. Nunc autem intellegit Aemiliam nōn propter cibum crassiōrem fierī! Iūlia parentēs dē ‘alterā fīliā’ loquentēs audit, atque ita scit dē novō īnfante. ...

Apr 22, 20193 minEp. 23

XXII. Amor adulēscentium

Iūlius in peristȳlō suō magnificō, quod columnīs et signīs deōrum ōrnātur, cum amīcō suō Cornēliō loquitur. “Certē tū vir beātus es, Iūlī”, inquit Cornēlius, “nam vīllam magnificam possidēs cum magnā familiā atque uxōre pulcherrimā.” Iūlius: “Mea uxor nōn pulchrior est quam tua. Tū quoque es vir beātus, Cornēlī, quamquam tibi nōn tanta vīlla atque minor familia est. Neque enim eae sunt rēs quae hominēs beātōs faciunt.” Ad hoc Cornēlius “Ita est ut dīcis”,...

Apr 08, 20193 minEp. 22

XXI. Numerī et litterae

Quibus litterīs significantur numerī? Litterae septem quibus numerī significantur sunt C, D, I, L, M, V, X. Litterā i significātur numerus ‘ūnus’, V ‘quīnque’, X ‘decem’, L ‘quīnquāgintā’, C ‘centum’, D ‘quīngentī’, M ‘mīlle’. Ecce magnus numerus in quō omnēs numerōrum litterae iunguntur: MDCLXVI = mīlle sescentī sexāgintā sex [= 1666]. Sī bis scrībuntur litterae I, X, C, M, significantur numerī ‘duo’ II, ‘vigintī’ XX, ‘ducentī’ CC, ‘duo mīlia’ MM. Sī eaedem litterae t...

Mar 24, 20196 minEp. 21

XX. Medicus doctus

Dominus, cum Tūsculum it, equō vehitur aut lectīcā portātur ā servīs suīs. Servī vērō asinīs vehī solent; sed servus quī medicum arcessere iubētur, nōn asinō pigrō, sed equō currente vehitur. Medicus quoque equō vehitur. Itaque brevī tempore ad aegrum venīre potest. Lēander Syrum equum ascendere vidēns interrogat: “Cūr tū hodiē equō veheris, Syre? Nōs servī asinīs vehimur, nōn equīs!” Syrus: “Equō vehor quia medicum arcessere iubeor. Equō currente brevī tempor...

Mar 11, 20193 minEp. 20

XIX. Via Ōstiēnsis

Mēdus cum amīcā suā in patriam suam Graeciam īre vult. Mēdus: “In portū Ōstiēnsī bona nāvis nōs opperītur. Necesse est nōs ambulāre Ōstiam, neque enim equum aut asinum habēmus.” Lȳdia: “Ōstiam ambulāre nōn possumus. Nimis longa est via.” Mēdus: “Via Ōstiēnsis paulō longior est quam via Latīna Tūsculō Rōmam. Sī fessa es, ego tē portāre possum!” Hoc dīcēns Mēdus amīcam suam complectitur eīque ōsculum dat. Lȳdia: “Tū mē portāre nōn potes. At sī necesse es...

Feb 25, 20196 minEp. 19

XVIII. Canis ululāns

Nox est. Vīlla Iūliī obscūra et quiēta est. Omnēs dormiunt. Parentēs in magnō cubiculō suō dormiunt. Uterque fīlius, Mārcus et Quīntus, in cubiculō suō parvō dormit. Soror eōrum Iūlia etiam in parvō cubiculō cubat, sed hāc nocte male dormit, quia caput eī dolet; puella vigilāns gallum canentem exspectat. Fenestra cubiculī clausa nōn est, āēr frīgidus cubiculum intrat. Puella per fenestram apertam nihil videt praeter caelum obscūrum, nam lūna et stēllae nūbibus ope...

Feb 11, 20193 minEp. 18

XVII. Puer aeger et medicus

Hodiē māne Mārcus dīcit ‘sē ē lectō surgere nōn posse nec lūdum petere.’ “Cūr surgere nōn potes?” interrogat Dāvus. “Surgere nōn possum” respondet Mārcus, “quia aegrōtō. Caput mihi dolet.” Hoc dīcēns puer oculōs claudit et tergum ad Dāvum vertit. Dāvus Iūlium, patrem Mārcī, vocat: “Venī, domine, et aspice tuum Mārcum fīlium, quī dīcit ‘sē aegrōtāre’!” Iūlius intrat et spectat fīlium in lectō iacentem. Mārcus sē vertit et faciem dolentem ostendit; manum ad fro...

Feb 04, 20193 minEp. 17

XVI. Kalendārium Rōmānum

In campō prope hortum Iūliī puerī pilā lūdere solent. Mārcus pilam sūmit et “Venī mēcum in campum, Quīnte!” inquit. Mārcus in campō cum frātre suō pilā lūdere vult. Mārcus et Quīntus campum petunt cum cane, cui nōmen est Cerberus. Puerī pilā lūdere incipiunt. Alter ad alterum pilam iacit, prīmum Mārcus ad Quīntum, quī pilam capit et ad Mārcum iacit. Mārcus pilam capit et rūrsus ad Quīntum iacit neque Quīntus pilam capere potest – sed canis pilam capit! Iam canis a...

Jan 26, 20193 minEp. 16

XV. Kalendārium Rōmānum

Cornēlius suō Sextō fīliō kalendārium mōnstrat: “Ecce kalendārium Rōmānum, Sexte, cum nōminibus mēnsium et numerō diērum. Annus tōtus quot mēnsēs et quot diēs habet?” Sextus: “Duodecim mēnsēs et trecentōs sexāgintā quīnque diēs.” Cornēlius: “Hoc est kalendārium novum. In kalendāriō Rōmānō antīquissimō numerus mēnsium erat decem tantum, non duodecim. Tunc mēnsis annī prīmus erat Mārtius, id est initium vēris; ante Mārtium hiems erat sine nōmine mēnsium. ...

Jan 14, 20194 minEp. 15

XIV. Puer armātus

Avunculus Mārcī, cui nōmen est Aemilius, in Germāniā mīlitat. Illīc exercitus Rōmānus fīnēs imperiī Rōmānī ā Germānīs dēfendit. Castra exercitūs mīlle passūs ā flūmine Rhēnō sunt in magnā silvā, ubi hostēs sē occultant. Mīlitēs Rōmānī impetum Germānōrum ex- spectant, neque hostēs barbarōs timent. Rōmānī enim bona arma habent atque circum castra fossa et vāllum altum est. Germānī castra Rōmāna expugnāre nōn possunt. Mārcus Aemilium mīlitem fortem...

Jan 13, 20194 minEp. 14

XIII. Servī dormiunt

In vīllā Iūliī multa sunt cubicula parva et magna. Magnum est cubiculum Iūliī et Aemiliae, in eō magnus lectus est. Pater et māter in magnō lectō dormiunt. Cubicula līberōrum parva sunt et in iīs lectī sunt parvī. Mārcus et Quīntus et Iūlia in parvīs lectīs dormiunt. Servī multī in ūnō cubiculō magnō dormiunt. In cubiculō servōrum nūllī sunt lectī. Servī quī dormiunt nōn in lectīs, sed in terrā iacent. Etiam multae ancillae in ūnō cubiculō dormiunt neque ea...

Jan 06, 20194 minEp. 13

XII. Pater abest, adest māter

Līberī in lectīs suīs dormiunt. Aemilia dormīre nōn potest, quia sōla iacet in magnō lectō sine virō suō. Cūr Aemilia sōla est in cubiculō? Sōla est, quia Iūlius, vir eius, abest. Ubi est Iūlius? Is Rōmae est. Aemilia exit ē cubiculō, ōstium post sē claudit et intrat in ātrium, ubi circum impluvium ambulat. Mārcus, quī hominem in ātriō ambulāre audit, timet et sē interrogat: “Quis est quī ambulat in ātriō, dum servī et līberī dormiunt? Quid agit ille homō? – P...

Dec 30, 20183 minEp. 12

XI. Tabernae Iūliī

Iūlius est vir pecūniōsus quī magnam vīllam habet prope Tūsculum oppidum. Iūlius etiam tabernās habet in oppidō. Grūmiō est tabernārius quī Tūsculī pānem vēndit. Quī ipsī pānem suum facere nōn possunt pānem ā Grūmiōne emunt. Hōc modō ille pecūniam facit. Sed taberna ubi Grūmiō pānem vēndit nōn Grūmiōnis, sed Iūliī est. Iūlius est dominus Grūmiōnis et tabernae eius. Ergō Grūmiōnī necesse est pecūniam Iūliō dare. Iūlius ā tabernāriō suō pecūniam...

Dec 24, 20184 minEp. 11

X. Dominī et equī

Iūlius et Cornēlius sunt dominī Rōmānī. Iūlius est dominus pecūniōsus, quī magnam vīllam habet et magnam familiam, id est multōs servōs. Etiam decem equōs fōrmōsōs habet Iūlius. Cornēlius nōn tam pecūniōsus est quam Iūlius: is decem tantum servōs habet, et ūnum equum album. Cornēlius equum suum amat. Iūlius imperat: “Dūc equum ante ōstium, Syre!” Ex decem equīs Iūliī Syrus sūmit illum nigrum quem dominus ante aliōs amat eumque ante ōstium dūcit. Iam dominus in...

Dec 16, 20184 minEp. 10

IX. Ōrnāmenta dominae

Aemilia in cubiculō suō est cum Dēliā ancillā. Dēlia dominam suam ōrnat: margarītās circum collum Aemiliae pōnit. Aemilia ōrnāmentīs dēlectātur neque sine ōrnāmentīs ē cubiculō exit. Multās margārītas et gemmās pulchrās habet, neque ūnum tantum ānulum, sed decem ānulōs gemmātōs. Aemilia multa ōrnāmenta ā virō suō pecūniōsō accipit – et multās rosās ā fīliā suā. Domina ancillae suae sacculum ostendit: “In hōc sacculō nōn nummī, sed ānulī sunt. Ec...

Dec 09, 20184 minEp. 9

VIII. Speculum Aemiliae

Syra et Dēlia, ancillae amīcae, ex ātriō exeunt. Syra: “Venī in cubiculum Iūliae. Illīc bonum speculum est. Iūlia speculum Aemiliae in cubiculō suō habet.” Syra et Dēlia in cubiculum Iūliae intrant. In cubiculō eius est parva mēnsa. Syra videt speculum, quod in mēnsā est. Syra. “Ecce speculum. Claude oculōs, Dēlia!” Dēlia oculōs claudit. Syra speculum sūmit et ante Dēliam tenet. Syra: “Iam aperī oculōs!” Dēlia oculōs aperit et sē videt in speculō, quod ā Syrā tenēt...

Dec 02, 20184 minEp. 8

VII. Mēdus et Cornēlius

Lȳdia est fēmina pulchra quae Rōmae habitat. Estne fēmina Rōmāna? Nōn Rōmāna est, sed Graeca. Lȳdia autem procul ā Graeciā habitat. Estne sōla? Lȳdia sōla habitat, neque sōla est Rōmae, nam multās amīcās Rōmānās et Graecās habet. Etiam amīcum habet Lȳdia, neque is Rōmānus est, sed Graecus, neque Rōmae habitat, sed prope oppidum Tūsculum. Amīcus Lȳdiae est Mēdus, servus Iūliī. Lȳdia Mēdum amat et ab eō amātur. Estne Mēdus apud dominum suum? Nōn est in vīllā ap...

Nov 24, 20183 minEp. 7

VI. Puella in hortō

Iūlius, quī magnam pecūniam habet, in magnā et pulchrā vīllā habitat cum familiā suā. Vīlla eius habet ātrium et peristȳlum et multa cubicula. Iūlius et Aemilia trēs līberōs habent: duōs fīliōs, Mārcum et Quīntum, et ūnam fīliam, Iūliam. Iūlia parva puella est. Ubi est fīlia Iūliī et Aemiliae? Iūlia est in hortō vīllae. Puella laeta rīdet et rosās carpit. Quot rosās carpit Iūlia? Quīnque rosās magnās et pulchrās carpit. Rosae Iūliam dēlectant. Iūlia, quae...

Nov 18, 20184 minEp. 6

V. Liber novus

Cornēlius est dominus Rōmānus, quī in oppidō Tūsculō habitat. Cornēlius duōs līberōs habet, Sextum fīlium et Cornēliam fīliam, et decem tantum servōs. Paucī sunt servī Cornēliī, quia Cornēlius nōn magnam pecūniam habet. Neque magnam vīllam habet Cornēlius, sed multōs librōs Latīnōs et Graecōs habet. Cornēlius est dominus quī librōs et litterās amat. Bonī et pulchrī librī eum dēlectant. Etiam Sextus, fīlius Cornēliī, librōs et litterās amat. Cornēlius su...

Nov 10, 20185 minEp. 5

IV. Nummus Dāvī

Aemilia, quae virum suum nōn videt, Dāvum interrogat: “Ubi est vir meus? Cūr nōn venit?” Dāvus audit dominum, quī Mēdum vocat: “Venī, Mēde! Venī, improbe serve!” Dāvus: “Audī! Dominus Mēdum vocat, sed Mēdus abest neque venit.” Aemilia: “Mēdus nōn venit quia pecūniam dominī suī habet. Is servus improbus est! Sed ecce venit vir meus.” Aemilia laeta est, quia Iūlius venit. Is īrātus est, et sacculum suum in mēnsā pōnit. Iūlius: “Ecce sacculus meus. Iam nōn centum, sed tan...

Nov 03, 20183 minEp. 4

III. Pater Dormit

Iūlia, fīlia Iūliī et Aemiliae, est parva puella laeta quae cantat et rīdet. Sed iam nōn cantat puella neque rīdet, sed plōrat: “Uhuhū!” Cūr plōrat Iūlia? Puella plōrat quia Mārcus eam pulsat. Mārcus est puer improbus quī parvam puellam pulsat − et rīdet! Aemilia audit fīliam quae plōrat. Iūlia Iūlium vocat: “Pater! Pa-ater!” Māter fīliam audit, neque pater eam audit. Aemilia Iūlium nōn videt et Syram ancillam interrogat: “Ubi est vir meus? Iūlia eum vocat. Cūr nōn ve...

Oct 29, 20182 minEp. 3

II. Līberī et librī

Quid est Tūsculum? Tūsculum est oppidum Rōmānum. Estne magnum oppidum? Tūsculum nōn magnum, sed parvum oppidum est. Ubi est Tūsculum? Tūsculum est in Italiā. Quis est Iūlius? Iūlius est vir Rōmānus. Cuius vir est? Vir Aemiliae est. Ubi est Iūlius? Est in oppidō Tūsculō. Estne Aemilia in oppidō? Nōn est. Cornēlius: “Ubi est vir tuus, Aemilia?” Aemilia: “Iūlius, vir meus, in oppidō Tūsculō est. Sed ecce Mārcus, fīlius meus, et Dēlia.” Cornēlius: “Quae est Dēlia?” Aemil...

Oct 21, 20184 minEp. 2

I. Prōvinciae Rōmānae

In imperiō Rōmānō multae sunt prōvinciae. Hispānia et Gallia sunt prōvinciae Rōmānae. Britannia quoque prōvincia Rōmāna est. Hispānia et Gallia et Britannia trēs prōvinciae in Eurōpā sunt. Ubi sunt prōvinciae Syria et Aegyptus? Syria in Asiā est, Aegyptus est in Āfricā. Britannia īnsula est. Num īnsulae sunt Gallia et Hispānia? Nōn sunt īnsulae; sed Corsica, Sardinia, Sicilia īnsulae sunt. Magna īnsula est Britannia. Sicilia quoque et Sardinia et Corsica magnae sunt i...

Oct 13, 20183 minEp. 1
For the best experience, listen in Metacast app for iOS or Android